monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 1 > sectio 30 > sectio 37 > sectio 6 > CAPUT XXXIV. > 9 > sectio 12 > sectio 7 > CAPUT LII. > sectio 124 > sectio 32 > csg75.769 > CAPUT VII. > sectio 52 > . . . > sectio 46 > ... > CAPUT XXX. > sectio 34 > sectio 19 > sectio 4 > sectio 13 > 17 > sectio 37 > . . . > sectio 40 > bnf15462.118 > cpl894.153 > csg68.319 > sectio 8 > cpl894.215 > sectio 15 > sectio 46 > sectio 42 > 3 > sectio 2 > sectio 121 > sectio 64 > bnf7296.62 > sectio 162 > 12 > sectio 21 > CAPUT XV. > 36 > sectio 5 > sectio 43 > sectio 1 > 33 > sectio 41 > sectio 137 > sectio 9 > cpl894.182 > sectio 25 > bnf7296.70 > 70 > cpl894.210 > 108 > sectio 30 > 49 > sectio 19 > sectio 47 > sectio 2 > 42 > sectio 14 > sectio 3 > 7 > . . . > 6 > cpl894.194 > 10 > sectio 29 > 15 > 8 > 35 > 1 > sectio 119 > 3 > 12 > CAPUT IX. > sectio 137 > 3 > G 14 > sectio 7 > sectio 2 > 37 > sectio 150 > sectio 24 > sectio 11 > CAPUT PRIMUM. > sectio 4 > sectio 6 > sectio 48 > 4 > 12 > 5
Ambrosius, Epistolarum classis I, 39, 4. <<<     >>> 6.

5.

1 Verum forte asseras securum te de meritis eius ac fide; nequire tamen ferre desiderium, quod eam iam non videas secundum carnem, idque tibi summo dolori sit.
2 Nec illud te movet Apostolicum, quod ait: Quia neminem novimus ex hoc secundum carnem.
3 Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus (II Cor. V, 16)? Caro enim nostra perpetua esse ac diuturna non potest; necesse est occidat, ut resurgat: necesse est resolvatur, ut requiescat, ut fiat quidam finis peccati.
4 Et ideo multos cognovimus secundum carnem, sed nunc iam non novimus.
5 Ipsum Dominum Iesum cognovimus, inquit Apostolus, secundum carnem: sed nunc iam non novimus.
6 Iam enim carnis deposuerat exuvias, iam specie hominis non videbatur, iam pro omnibus mortuus erat, et omnes in illo mortui; sed ut per ipsum renovati, et vivificati spiritu, iam non sibi, sed Christo vivant.
7 Unde et alibi ait idem Apostolus: Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus (Gal. II, 20).